monumenta.ch > Ambrosius > 83 > 50 > sectio 8 > sectio 102 > CAPUT XLIII. > sectio 2 > sectio 13 > 12
Cassianus, Collationes, 3, 23, XI. Expositio illius sententiae: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, etc. <<<     >>> XIII. Expositio illius: Scio autem quod non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum.

CAPUT XII. Expositio illius; Scimus autem quoniam lex spiritalis est, et reliqua. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Omne igitur humanum genus huic generaliter legi sine ulla exceptione subiicitur. Nullus enim est, quamvis sanctus, qui supra dictum panem non cum sudore vultus sui et sollicita cordis intentione percipiat. Caeterum communi isto pane multi, ut videmus, divites sine ullo vultus sui sudore vescuntur.
2 Quam etiam legem beatus Apostolus spiritalem asserit, dicens: Scimus autem quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Spiritalis enim est lex haec quae iubet nobis ut in sudore vultus nostri comedamus illum panem verum qui de coelo descendit; sed nos carnales fecit venumdatio illa peccati.
3 Quod ergo istud, cuiusve peccatum est? Sine dubio Adae, cuius praevaricatione et (ut ita dicam) negotiatione damnosa fraudulentoque commercio venditi sumus. Omnem enim prolem suam, serpentis persuasione seductus, illiciti cibi perceptione distractam, iugo perpetuae servitutis addixit. Hic namque mos solet inter vendentem ementemque servari, ut is qui se alieno cupit dominio mancipare, aliquid pretii pro iactura propriae libertatis et addictione perpetuae servitutis a suo consequatur emptore.
4 Quod etiam inter Adam atque serpentem manifestissime videmus impletum. Ille enim a serpente pretium libertatis suae esu interdictae arboris capiens, a naturali libertate discessit, illique maluit semetipsum perpetua dedere servitute, a quo vetiti pomi lethale pretium fuerat assecutus: qua deinceps conditione constrictus, non immerito omnem posteritatis suae progeniem perpetuo eidem, cuius effectus est servus, subdidit famulatu.
5 Quid enim aliud servile coniugium potest procreare quam servos? Quid ergo? Numquid emptor iste versutus et callidus Domino vero atque legitimo ius dominationis eripuit? Non ita. Neque enim sic ille omne peculium Dei unius fraudis dolositate pervasit, ut potentiam domini sui verus dominator amitteret, qui ipsum quoque emptorem, quamvis refugam atque rebellem, tamen iugo reprimit servitutis; sed quia qui omnibus rationabilibus creaturis arbitrii libertatem Creator indulserat, eos qui se contra fas edacis concupiscentiae transgressione vendiderant, invitos ad ingenitam libertatem revocare non debuit. Abhorret siquidem ab illo iustitiae et pietatis auctore quidquid bonitati aequitatique contrarium est.
6 Malum enim fuerat si concessae libertatis beneficium revocasset; iniustum si liberum hominem potentia sua opprimens atque captivans, libertatis acceptae privilegium assequi non sivisset, cuius salutem in futura tunc saecula reservavit, ut recto ordine compleretur statuti temporis plenitudo.
7 Oportebat enim eius sobolem tamdiu sub habita conditione durare, quousque eamdem originalibus vinculis liberatam in antiquum libertatis statum prioris Domini gratia pretio sui sanguinis reformaret, quam pietatis instinctu potuit etiam tunc salvare, sed noluit, quia eum decreti sui irrumpere sanctionem aequitas non sinebat.
8 Vis nosse causam venditionis tuae? Audi ipsum Redemptorem tuum per Isaiam prophetam apertissime proclamantem: Quis est iste liber repudii matris vestrae quo dimisi eam? Aut quis est creditor meus cui vendidi vos? Ecce enim in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram (Isaiae L). Vis etiam evidenter agnoscere cur te iugo servitutis addictum redimere potentiae suae virtute noluerit?
9 Audi quid ad superiora, quibus eisdem famulis peccatorum causam voluntariae venditionis exprobrat, adiecerit: Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere, aut non est in me virtus ad liberandum (Ibid.)? Sed quid huic potentissimae misericordiae eius semper obstiterit, idem propheta demonstrat: Ecce, inquit, non est abbreviata manus Domini ut salvare nequeat, neque aggravata est auris eius ut non exaudiat, sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne exaudiret (Isaiae LIX).



Cassianus, Collationes, 3, 23, XI. Expositio illius sententiae: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, etc. <<<     >>> XIII. Expositio illius: Scio autem quod non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum.
monumenta.ch > Ambrosius > 83 > 50 > sectio 8 > sectio 102 > CAPUT XLIII. > sectio 2 > sectio 13 > 12